monumenta.ch > Augustinus > 20
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM XIX. In finem, Psalmus David. <<<    

IN PSALMUM XX. In finem, Psalmus ipsi David. APPARAT EINBLENDEN

1 Titulus notus est; de Christo canitur.
2 Domine, in virtute tua laetabitur rex: Domine, in virtute tua, qua Verbum caro factum est, laetabitur homo Christus Iesus. Et super salutari tuo exsultabit vehementer: et super hoc, quo vivificas omnia, exsultabit vehementer.
3 Desiderium animae eius dedisti ei: desideravit manducare Pascha, et ponere cum vellet, atque iterum cum vellet sumere animam suam; et dedisti ei. Et voluntate labiorum eius non privasti eum. Pacem meam, inquit, relinquo vobis : et factum est.
4 Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis: quoniam prius hauserat benedictionem dulcedinis tuae, fel peccatorum nostrorum non nocuit ei. Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso: in principio sermonis eius accedentes ambierunt eum lapides pretiosi, discipuli sui, a quibus exordium annuntiationis eius fieret.
5 Vitam petiit, et dedisti ei: resurrectionem petiit, dicens, Pater, clarifica Filium tuum; et dedisti ei. Longitudinem dierum in saeculum saeculi: longa tempora saeculi huius, quae haberet Ecclesia, et deinceps aeternitatem in saeculum saeculi.
6 Magna est gloria eius in salute tua: magna est quidem gloria eius in salute, qua eum resuscitasti. Gloriam et magnum decorem impones super eum: sed adhuc gloriam et magnum decorem addes ei, cum in coelo collocabis ad dexteram tuam.
7 Quoniam dabis ei benedictionem in saeculum saeculi: haec est benedictio, quam ei dabis in saeculum saeculi: Laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo: secundum hominem laetificabis eum cum vultu tuo, quem levavit ad te.
8 Quoniam rex sperat in Domino: quoniam rex non superbit, sed humilis corde sperat in Domino. Et in Altissimi misericordia non commovebitur: et in Altissimi misericordia non conturbabit humilitatem eius obedientia usque ad mortem crucis.
9 Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis: inveniatur, o rex, potestas tua, cum ad iudicandum veneris, omnibus inimicis tuis, qui eam in humilitate tua non intellexerunt. Dextera tua inveniat omnes qui te oderunt: claritas qua regnas ad dexteram Patris, inveniat in die iudicii puniendos omnes qui te oderunt; quia nunc ipsi non invenerunt eam.
10 Pones eos ut clibanum ignis: constitues eos ardentes intrinsecus, conscientia impietatis suae. In tempore vultus tui: in tempore manifestationis tuae. Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis: deinde conturbati vindicta Domini, post accusationem conscientiae, dabuntur igni aeterno devorandi.
11 Fructum illorum de terra perdes: fructum illorum, quia terrenus est, perdes de terra. Et semen eorum a filiis hominum: et opera illorum, vel quoscumque seduxerunt, non deputabis inter filios hominum, quos in haereditatem sempiternam vocasti.
12 Quoniam declinaverunt in te mala: haec autem poena retribuetur eis, quoniam mala quae sibi imminere te regnante arbitrabantur, in te occidendum detorserunt. Cogitaverunt consilium, quod non potuerunt stabilire: cogitaverunt consilium, dicentes, Expedit unum pro omnibus mori; quod non potuerunt stabilire, nescientes quid dixerint.
13 Quoniam pones eos dorsum: quoniam ordinabis eos in his, a quibus postpositis et contemptis averteris. In reliquiis tuis praeparabis vultum eorum: et in his quae relinquis, id est in cupiditatibus regni terreni, praeparabis tibi ad passionem impudentiam eorum.
14 Exaltare, Domine, in virtute tua: quem humilem non cognoverunt, exaltare, Domine, in virtute tua, quam infirmitatem putaverunt. Cantabimus et psallemus virtutes tuas: corde et opere celebrabimus et nota faciemus mirabilia tua.